SABAUDIA

SABAUDIA
SABAUDIA
regio ampla Galliae Narbonensis ubi olim Allobrogum pars Borealis et Centrones. Habet a Septentrione Lacum Lemanum, et Rhodanum, ab Occidente Rhodanum, a Meridie Delphinatum, ab Ortu Pedemontium et Valesiam, a quibus Alpibus separatur. Sub proprio Duce; in Ducatum enim erecta est a Sigismundo Imperatore A. C. 1417. cui etiam Pedemontium paret. Tota altissimis referta est montibus. Habetque partes sex: nempe Sabaudiam propriam, Principatum Genevensem; Maurianam, Tarentasiam, Fossiniacum et Caballicum tractum. Caput totius regionis est Camberiacum. Sed monmelianum arx est munitissima. Baudrand. Olim habitata a Centronibus, Brannovicibus, Anntuatibus, Latobrigis, Allobrogibus et Sabaudis. Non enim nova vox Sabaudia est, cum Prosper Aquitanus, iam ante mille annos, Sabaudiam, ab Aetio Palritio Galliae, Burgundionibus concessam scripserit. Sapaudia Amm. Marcellino, l. 15. c. 11. et Ennodio dicitur: montosa admodum, frugum tamen haud parce ferax, metallifera quoque alicubi: incolas simplices habet: olim pars Galliae Narbonensis, parsque Celticae, seu Lugdunensis fuit, dein Romanis paruit, donec ad interitum vergente imperiô, variis barbaris gentibus, sub Honorio, praedae fuit. Postea regni Burgundici fuit pars, tandem sub Principibus, qui hodieque illam tenent, esse coepit: Cuius familiae Caput Bertoldus saeculô 11. ex Prisco Saxoniae Duce Witikindo originem traxit. Huius enim fil. Wigbertus, Dux Angriae, pater fuit Immedi, qui ex Hinna Comite Schirensi, suscepit Hugonem, Marchionem Italiae, Berchtoldi, Comitis Sabaudiae et Marvaiae, Patrem. Huic successit Humbertus candidis manibus, etc. Cuius successores variis accessionibus avitâ possessione auctâ, late hodie imperant. Sub Amadeo VIII. Ducatus titulô nobilitata est, vide Lud. Chiezam, Hist. Pedem. Philibertum Pingon. Saxon. Sabaud. Princ. Arbor gentil. etc. Addantur Guicheno et Paradinus. Hist. Sabaud. Papyr. Massonius, Elog. Ducum Sabaud. Thomas Blancus, Epit. Hist. Sabaud. Duchessnius, Hist. Burgund. etc. Paulo aliter de familia hac Serenissima Enucleator Limnaei, l. 3. c. 22. Ita enim ille: Bertholdus ex Amadeo I. Witikindi M. pronepote genitus, cum patrium solum vertere cogeretur, in eaim Burgundiae Transiuranae partem concessit, quae Comitatus Mauriennae, nunc Sabaudia vocatur. Hôc natus Humbertus I. ab Henrico III. Imperatore Comes Mauriennae creatus est, quô titulô usa familia fuit, usque ad Amadeum VIII. quem Sigismundus Imperator A. C. 1416. in Concilio Constantiensi Ducem creavit. Amadeus II. fuit primus Comes Sabaudiae; Marchio Taurinorum, et Segusianorum, occupator Rhodi Insulae, ab Henrico IV. Imperatore primus Imperii vicarius creatus. Thomas deinde, qui A. C. 1233. obiit, Pedemontium bellô acquisivit: post eum Amadeus III. Vallis Augustae petram et Chablasii Principatum avitis ditionibus iunxit. Amadeus postea VIII. iam semel atque iterum memoratus, Gebennensem, sive Comitatum Genevensem, sive Nicaeae Insubirae Principatum obtinuit, A. C. 1434. mox Eremitae habitu indutô, Ripariae delituit: gubernaculô filio relictô. Dein Eugenio IV. oppositus Felicis V. assumpsit nomen, novenniô post Nicolao V. cedens: Post haec Ludovicus, Amadei IX. frater, uxoriô nomine Cypri Rex evasit: quâ a Turcis occupatâ, ius in Insulam inter Venetos Principesque sabaudiae dubium mansit. Carolus I. dein Marchionatum Salutiae occupavit, sed eius locô Carolus Emanuel I. Henrico IV. Galliae Regi Bressiam cedere coactus est. Olim quoque sub Principibus his egregia regio Vaudi, Pais de Vaud fuerat, sed eam hodie iure belli tenent Bernenses.
Pinarolum quoque cum Comitatu annexo, in diaeta Monasteriensi ab Imperio Gallis cessum est. Secundum eundem tenet Sabaudiae Dux feudi nomine ab Imperio quinque Ducatus, Sabaudiam, Augustam, Caballicum tractum, Genevensem, et partem Montferrati: Tres Principatus, Pedemontium, Onelium, et Barcillonetam: Quatuor Marchionatus, Susam, Iuream, Salutium et Cevam: Sex tandem Comitatus, Maurienam, Tarentasiam, Nicaeam, Vercellas, Astum, et Tendam. Praeter quae possidet quoque Rocheveranum, Olmum et Caesola. Idem ante omnes Italiae Principes, ipsum etiam M. Florentiae Ducem sedendi ius habet; Symbolum eius annulus est Divi Mauritii Thebarum legionis Ducis et Martyris, quem Petrum, primus Allobrox impetravit a Coenobiarcha Mauritiano. Amadeus dein IV. Magnus dictus, Rhodô insulâliberatâ A. C. 1310. accepit ab Episcopis Hospitalariis scutum et crucem albam, cum quatuor istis literis F. E. R. T. i. e. Fortitudo Eius Rhodum Tenuit: a Venetis quoque confoederatis suscepit alas victrices et S. Marci signum, ad ornatum galeae; Scuti porro insignia cum Saxonicis mixta, nempe Sertum rutaceum. Tandem A. C. 1633. Sabaudiae Dux, postquam per praeconem publice promulgari curavit, Cypri regnum ad se pertinere, coronam Ducalem apertam claudi atque in regiam converti curavit. Carolus Emanuel II. qui nuper praefuit, A. C. 1675. paulo post finitum bellum Genuense, quod ipsi non usque ado feliciter cessit, obiit non sine veneni suspicione, relictô filiô novenni, Victore Amadeo II. Principe magni animi, et Principum Statuumque contra Galliam Foederatorum magna parte, qui magnâ licet ditionum parte exutus, apcis a Galliae Rege iam non semel oblatae conditiones ut, Foederatos deserat, constantissime recusat admittere. De praetensione Principum Sabaudiae in Rem publ. Genevensem, conatibusque eorum hactenus irritis, vide Thuan. Histor. ad A. C. 1602. Deeadem ut et eorundem praetensione in Ducatum Montferratensem, Marchionatum Salutiarum, Achaiam, Cyprum, Mediolanum, Vide Limnaeum Enucl. tom. 3. c. 22. de rebus inter Sabaudos et Helvetios, Bernenses inprimis gestis, Simler. de Republ. Helvet. Stumpf. Chron- etc. Quaere etiam in voce Sapaudia. Addo his, quod Principum horum Familia, inter Europaeas potiores iam diu numerari meruit. In qua Patrum memoriâ, praecipue duo rami, Nemorosius, Gall. de Nemours, a Philippo (qui fil. erat Philippi Ducis Sabaudiae, exstincti A. C. 1497. et Claudiae Pentheuriae) marito Carolae Aurelianensis (Ludovic. Aureliô Duce Longavillanô et Ioanna Rotelanâ genitae) qui fortungarum suarum sedem in Gallia collocavit, derivatur; sed, nisi quod feminas attinet, in Henrico eius pronepote, excisus A. C. 1659. Et principalis Ducum Sabaudiae, a Carolo, praefati Philippi Nemorosii fratre, propagatus, floruêre. Nunc iterum duo palmites sunt: quorum alterum Dux constituit, alterum Francisci Thomae Principis Cariniani liberi, ad quos Suessionius nunc Comitatus in Gallia spectat, constituunt. Ducis Maiores hi fuêre; Ludovicus Dux Sabaudiae, exstinctus A. C. 1465. ex Anna (filia Iani Lusignani Cypri Regis) genuit Philippum Ducem praedictum, cui Claudia Britanna seu Pentheuria genuit Carolum Ducem, qui decessit A. C. 1554. Hôc et Beatrice Lusitanâ (Emanuelis Lusitaniae Regis filia) natus Emanuel Philibertus, iunxit sibi Margaretham Francicam (Francisci I. Regis filiam) et obiit A. C. 1580. relictô filiô Carolô Emanuele I. qui fato functus est A. C. 1630. Huius ex Catharina Michaelide Austriaca (filia Philippi II. Hispaniae Regis) fil. Victor Amadeus, obiit A. C. 1637. Pater; ex Christina Francica (filia Henrici IV. Galliae Regis) Luisae Mariae (quae nata A. C. 1629. Mauritii Ducis Sabaudiae patrui sui uxor evasit) Francisci Hyacinthi (nati A. C. 1632. denati 1638.) Caroli Emanuelis II. qui Patri successit: Iolanthae Margaretae (quae nata A. C. 1635. Rainutio Parmae Duci nupsit, denata 1663.) Henricae Adelheidis (quae nata 1636. Ferdinandum Mariam Electorem Bavariae maritum nacta est, denata haud pridem) et Beatricis (quae obiit A. C. 1637.) E quibus Carolus Emanuel II. Patris successor, natus A. C. 1634. ex Maria Ioanna Baptista Sabaudica (filia Caroli Amadei de Sabaudia, Ducis Nemorosii et Elisaberhae Vindocinae) suscepit A. C. 1666. Victorem Amadeum Franciscum hodiernum Ducem, sponsum Elisabethae-Mariae-Ludovicae-Iosephae Lusitanae (filiae Regentis Lusitaniae Don Petri et Ludovicae-Mariae-Franciscae-Elisabethae Sabaudae, Duci Nemorosio Carolo Amadeo praefato natae) et in Lusitaniae Regno successorem, ut fertur, destinatum. Alterum ramum quod concernit, Franciscus Thomas Sabaudus, Princeps Cariniani (fil. minor natu Caroli Emanuelis II. ex Catharina Hispanica, decessit A. C. 1656. Pater ex Maria Borbonia (filia Caroli Borbonii Suessionum Comitis) Emanuelis Philiberti Amadei de Sabaudia Principis Cariniani, Eugenii Mauritii de Sabaudia Comitis Suessionum et Luisae SCabaudicae (Ferdinando Maximiliano Marchioni Badae nuptae) E quibus Eugenius Mauritius, iunctâ sibi Olympiâ Mancinâ, nepte Iulii Mazarini Cardinalis, genuit Thomam Ludovicum de Sabaudia Comitem Suessionensem. Philippum et Iulium, omnes Duces Sabaudiae lineae Sabauda Carinianae. Vide Philippum Iac. Spener. Theatr. Nobilit. Europeae Part. I. pag. 10. et 91. ut et Arte Heraldic. Tom. II. ubi de Familiae insignibus. Sabaudiae urbes: Annecium, Annecy. Cambericum, seu Camberiacum, Chambery. Clusae, Cluse. Fanum Sancti Ioannis, Saint Iean, in Mauriana valle. Monmelianum, Montmelian. Monasterium, Mousters, in Tarentasia. Thononium, seu Tunonium, Thonon.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Sabaudia — Sabaudia …   Deutsch Wikipedia

  • Sabaudia — Infobox CityIT img coa = Sabaudia Stemma.png img coa small = yes official name = Comune di Sabaudia name=Sabaudia region = Lazio province = Latina (LT) elevation m = 17 area total km2 = 144 population as of = December 31, 2004 population total =… …   Wikipedia

  • Sabaudia —  Pour l ancienne appellation de la Savoie, voir Sapaudia. Sabaudia Sabaudia, La Torre civica …   Wikipédia en Français

  • Sabaudia — Original name in latin Sabaudia Name in other language Sabaudia, sabaudia State code IT Continent/City Europe/Rome longitude 41.30025 latitude 13.02815 altitude 19 Population 16229 Date 2012 02 15 …   Cities with a population over 1000 database

  • Sabaudia — Sp Sabáudija Ap Sabaudia L P Italija …   Pasaulio vietovardžiai. Internetinė duomenų bazė

  • Sabaudia — Admin ASC 2 Code Orig. name Sabáudia Country and Admin Code BR.18.4122701 BR …   World countries Adminstrative division ASC I-II

  • Sabaudia, Lublin Voivodeship — Infobox Settlement name = Sabaudia settlement type = Village total type = image shield = subdivision type = Country subdivision name = POL subdivision type1 = Voivodeship subdivision name1 = Lublin subdivision type2 = County subdivision name2 =… …   Wikipedia

  • Casa Bella Sabaudia — (Сабаудия,Италия) Категория отеля: Адрес: Corso Vittorio Emanuele III 111, 0401 …   Каталог отелей

  • Agriturismo Sabaudia — (Cerasella,Италия) Категория отеля: Адрес: Via Migliara 51 Pod. 1470, 04016 Cerasella, И …   Каталог отелей

  • Holiday home Sabaudia Lachat Le Grand Bornand — (Ле Гран Борнан,Франция) Категория отеля: 3 звездочный отель Ад …   Каталог отелей

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”